Ad Ausonium
by Paulinus of Nola (c. 354-431)
Ego te per omne, quod datum mortalibus
Et destinatum seculum est,
Claudente donec continebor corpore,
Discernar orbe quolibet,
Nec orbe longe, nec remotum lumine,
Tenebo fibris insitum,
Videbo corde, mente complectar pia
Ubique praesentem mihi.
Et cum solutus corporali carcere,
Terraque provolavero,
Quo me locarit axe communis Pater,
Illic quoque te animo geram.
Neque finis idem qui meo me corpore,
Et amore laxabit tui.
Mens quippe, lapsis quae superstes artubus
De stirpe durat coeliti,
Sensus necesse est simul et affectus suos
Teneat aeque ut vitam suam;
Et ut mori, sic oblivisci non capit,
Perenne viva et memor.
Views: 34